Aequationes supra sunt identitates mathematicae, aequationes quae sunt vera valoribus suarum partium neglectis. Aequatio cui non est identitas est:
,
quae quippe est falsa infinito numero valoris dato, et vera est solum si . Aequationem solvere significat invenire unicum valorem vel valores quibus aequatio vera est.
Saepius litterae primae abecedarii, ut a, b, c, quantitates constantes nominant, et litterae ultimae, ut x, y, z, nominant quantitates variabiles quarum valores inveniendi. Exempli gratia,
significat ,
in qua sententia scimus a et b et debemus solvere ut x sciamus.
Proprietates
Si aequatio noscitur vera esse, in eam operationes hae sequentes faciantur et veram etiam habeas:
Ullum valorem adde ambobus lateribus: si a = b, tum a + c = b + c.
Ullum valorem subtrahe de ambobus lateribus: si a = b, tum a - c = b - c.
Ambo latera multiplicentur ullo valore: si a = b, tum ac = bc.
Ambo latera dividantur ullo valore excluso zero: si a = b, et c ≠ 0, tum a/c = b/c.
Aequationis gradus et canonica forma
Canonica aequationis cuiusdam forma appellatur forma quae formam "polynomium = zero" habeat.
Exempli gratia:
x+2=0 (primus gradus)
5x2 - 9x + 17 = 0 (secundus gradus)
Gradus polynomii est denique etiam gradus aequationis.
Quomodo possumus solvere aequationes gradus secundi