Aung San Suu KyiRes apud Vicidata repertae: Aung San Suu Kyi sive litteris Birmanicis အောင်ဆန်းစုကြည်, nata die 19 Iunii 1945 Ranguni in Birmania, est filia illius Aung San, qui fuit vir publicus Birmanensis, repugnator contra Imperium Britannicum, primus praeses Birmaniae, anno 1947 interfectus. Aung San Suu kYi est persona symbolica opponentium Birmanorum dictaturae militari. Nota est publice in accipiendo Praemium Nobelianum Pacis Componendae anno 1991 pro actibus non violentis. Est secretaria Societatis Nationalis Pro Democratia (SND), militibus imperantibus opposita. Cursum publicum non poterat adhibere, quia saepe erat in carcere (in domo custodita), quamquam die 13 Novembris 2010 liberata est. Die 1 Aprilis 2012 etiam suffragio libero legata factionis oppositionis ad parlamentum Birmanicum electa est[1]. Die 15 Iunii 2012 Genevae orationem in conferentia Societatis Internationalis Laboris fecit, deinde die 16 Iunii 2012 in Norvegia orationem de Praemio Nobeliano Pacis Componendae. Sed die 1 Februarii 2021 iterum capitur et in custodiam datur, dum interceptio regiminis fit.[2] NotaeNexus interniNexus externi
Primi ministri et consiliarii civici Birmaniae
Ministri rerum externarum Birmani (1991–)
|