Bacteria
Escherichia coli cellulae, quinquies et vicies milies (x 25,000) magnificata
Bacteria —
Subdivisiones: Phyla Acidobacteria Actinobacteria Aquificae Armatimonadetes Bacteroidetes Caldiserica Chlamydiae Chlorobi Chloroflexi Chrysiogenetes Cyanobacteria Deferribacteres Deinococcus-Thermus Dictyoglomi Elusimicrobia Fibrobacteres Firmicutes Fusobacteria Gemmatimonadetes Lentisphaerae Nitrospira Planctomycetes Proteobacteria Spirochaetes Synergistetes Tenericutes Thermodesulfobacteria Thermomicrobia Thermotogae Verrucomicrobia[1] Bacteria (Graece βακτήριον 'parvum baculum') sunt organismi plerumque libere viventes et omnibus locis praesentes, qui saepe in una cellula consistunt ac magnum microorganismorum prokaryoticorum dominium constituunt. Ferme pauca micrometra longa, inter prima vitae genera in tellure orta erant, atque in plurimis eius habitationibus iam inveniuntur. Solum, aquam, fontes calidos acidicos, ramenta radioactiva, et biosphaeram profundam corticis Telluris habitant. Magni momenti sunt bacteria in multis circuli nutrimentorum gradibus per nutrimenta sicut nitrogenium ex atmosphera extracta et ficta. Circulus nutrimentorum decompositionem corporum mortuorum comprehendit, ubi bacteria rationem gradus putrefactionis reddunt. In communitatibus biologicis quae spiramenta hydrothermalia et manationes frigidas circumdant, bacteria extremophilia nutrimenta ad vitam sustenendam necessaria per composita soluta, sicut sulphidum hydrogenii et methanum, ad energiam conversa praebent. Bacteria praeterea symbiotice et parasitice cum plantis animalibusque coniunguntur. Plurima nondum rite circumscripta sunt, multaeque species coli in laboratorio non possunt. Studium bacteriorum est bacteriologia, provincia microbiologiae. Bacteria ubique sunt, et nonnulla morbos efficiunt. Taxinomia bacteriorum multum disputatur. Post systema trium dominiorum a Carolo Woese anno 1977 propositum, bacteria dominium habentur, regni igitur gradus manet non usitatus. Secundum indicem LPSN, dominio sunt triginta phyla, ad dexteram partem huius paginae indicata. Structura bacteriorumStructura bacteriorum cum notionibus morphologiae, structurae intracellulares, membranae plasmaticae, parietis cellularis, endospororum, et structurae extracellulares describitur. Nonnumquam membrana plasmatica (interne, cytoplasmati adversa) et paries cellularis communiter involucrum cellulare nominatur. MorphologiaForma bacterii singularis conspicua est. Ita morphologia nominatur coccus, bacillus, coccobacillus, spiraliter, fílamentose. Structurae intracellularesStructurae intra bacterium sunt per exemplum cytosceletus, membranae internae, ribosomata, ADN, plasmidi. Cytosceletus Conferatur pagina principalis: Cytosceletus.
Cytosceletus cellulae figuram ad locum tenet. Membranae plasmaticaeMembrana plasmatica bacteriorum fines cytoplasmatis constituit. Paries cellularisPlerisque bacteriis una paries cellularis est, quae bacteriis rigorem stabilitatemque tribuit. EndosporiTempore sine nutrimento bacteria in endosporos structurae duriorae transeunt. Illi non in proles mutant, sed ex membrana, cortice, nucleo consistunt. Structurae extracellularesStructurae externae bacterii sunt fimbriae, pili, lamina superficialis, glycocalyx, flagellae Phyla confirmataPhyla sequentia secundum Bacteriological Code rite circumscripta sunt.[2]
Praeclara bacteria
Nexus interniNotae
Bibliographia
Nexus externi
|