CalvariaVide etiam paginam discretivam: Calvaria (discretiva).
Calvaria (-ae), sive calva (vide etiam alia vocabula infra), est complexus ossium capitis omnium animalium vertebratorum craniatorum (sicut et hominis), quae cerebrum et alia membra capitis tuentur. De vocabulisVocabulum antiquitate usitatum ad hanc structuram significandam erat calvaria, e.g. apud Celsum: "Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam".[1] Deinde calvaria (-orum) aliquando invenitur. Livius calva eodem sensu utitur: "purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdotibus esset ac templi antistitibus".[2] Calva autem "caput calvum" alibi significare videtur, etenim ambo vocabula calvaria et calva ex adiectivo calvus deducta sunt. Aliquando testa (ad litteras "fragmen luti") vel etiam caput adhibebantur. Media Latinitate cranium ex Graeco κρανίον formatum est. In lingua medicinae hodiernae, cranium summam omnium ossium capitis significat, calvaria sive neurocranium autem omnia ossa cerebrum circumdantia.[3] HistoriaSunt qui magnitudinem calvariae humanae minoratam esse propter climata calidiora Holocaeni credant. Selectio naturalis frigidis corpus magnum climatibus sumere solet. Post Aetetatem Glacialem climata erant calidiora. Exinde cranium humanum termino Pleistocaeni crescere desiit.[4] [5] Deminutio cerebri ob calvariam minorem facta est.[6] Aliae significationesCalvariae pictae saepe sunt imagines mortis. Notae
Bibliographia
|