Carolus DönitzRes apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Septembris 1891; Grünau Obitus: 24 Decembris 1980; Aumühle Patria: Germania Familia
Coniunx: Ingeborg Weber Proles: Klaus Dönitz, Peter Dönitz Memoria
Sepultura: Aumühle Cemetery Carolus Dönitz (natus die 16 Septembris 1891 in Grünau apud Berolinum; mortuus die 24 Decembris 1980 in Aumühle apud Hamburgum) fuit vir militaris Germaniae et classis dux secundo bello mundano. FamiliaAnno 1916 Dönitz Ingeborg Weber in matrimonium duxit, filiam generalis. Duos filios et filiam habuerunt. Cursus honorumDönitz ab anno 1910 miles et postea praefectus classis Germanicus fuit atque primo bello mundano interfuit. Die 31 Ianuarii 1943 praefectus summus omnis classis Germanici nominatus est. Postquam die 30 Aprilis 1945 Adolphus Hitler sibi mortem conscivit, Dönitz praeses Germaniae ex testamento Adolphi Hitler factus est et deditionis Germaniae causa breviter accurate viginti et tres dies mansit. Eo tempore et ultimus Administer Imperii Defensionis Publicae fuit. Damnatio et vita posteriorAnno 1946 inter praeclarum causam Norimbergae contra nazistas Dönitz in ius vocatus est, et in decem annos carceris damnatus est. Die 1 Octobris 1956 e carcere liberatus est. Deinde cum uxore in Aumühle in Holsatia vixit. Filii eorum ambo bello necati sunt, filia autem vixit. Dönitz et tum orationibus dictaturam Nazistam saepe defendebat. Nexus externi (Germanice)
Praesides Germaniae
Consilium ministrorum Schwerin de Krosigk (2 Maii 1945 - 23 Maii 1945)
Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Gulielmus Stuckart (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Carolus Dönitz (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Administri Defensionis Publicae Imperii Germanici
|