DiocletianusRes apud Vicidata repertae:
Nativitas: 240s; Doclea Obitus: 3 Decembris 316; Salona Patria: Roma antiqua Nomen nativum: Gaius Valerius Diocles Familia
Coniunx: Prisca Proles: Galeria Valeria Memoria
Sepultura: Cathedral of Saint Domnius Diocletianus, plene Gaius Aurelius Valerius Diocletianus, natus nomine Diocles die 22 Decembris, fortasse anni 245 Salonae seu Docleae[1][2] in Dalmatia; mortuus anno 313 in palatio suo apud Salonam. Imperator Romanus fuit ab 20 Novembris 284 usque ad 1 Maii 305. Ante imperiumPater erat scriba apud villam Anullini. Matris nomen Dioclea fuit. Ipse libertus senatoris Anullini erat[3]. Diocles, vir summi ingenii ac rei militari peritissimus - certaverat inter alia in Moesia imperatoribus Aureliano et Probo[4] - anno 283 consul I suffectus electus est, anno 284 dux Protectorum domesticorum Numeriani imperatoris factus est. FamiliaUxorem duxit Priscam et ex ea filiam habuit Galeriam Valeriam, quae postea Galerio imperatori nupsit.[5] Imperator RomanusPost mortem dubium imperatoris Numeriani Diocles Lucium Flavium Aprum praefectum praetorio, quem Carini necis accusaverat, necavit 20 Novembris 284 apud Nicomediam exercitus voluntate purpuram sumpsit. Cum imperator factus esset, Diocles sibi imposuit nomen Diocletianum. Anno 285 ille contra Carinum fratrem Numeriani pugna apud Margum facta certavit. Quamquam proelio victor erat, Carinus a militibus suis mense Augusto vel Septembris 285 necatus est. Itaque Diocletianus solus dux Imperii Romani fuit, eodem anno consul II suffectus erat. Maximianus consors imperiiDelegit comitem bellorum Maximianum, dux Pannonicus peritus rei militari sed maxime illitteratus, ac mense Decembri 285 eum Caesaris honorem dedit. 1 Aprilis 286 eum etiam Augustum nominavit. Cum ipse cognomen Iovii assumpsit, Maximianus collega nunc Herculius nominabatur. Proximis annis imperatores contra barbaros certaverunt, Diocletianus in oriente, Maximianus in occidente parte imperii. Britanniae motus (286–297)Mense Decembri 286 Carausius usurpator, adhuc praefectus classis Britanniae, purpuram sumpsit et in hac provincia ad annum 293 rexit, dum Allectus eum necat et nunc in Britannia et Gallia septentrionali imperator se gessit. Tetrarchia Ut ad profundiora de tetrarchia tuearis, vide Tetrarchia.
21 Maii 293 ipse Galerium ad provincias ad Danubium sitas protegendas Caesarem fecit, Maximianus autem Constantium ad eundem gradum honoris sustulit.[6] Constantius Carausium usurpatorem vincere debuit. Constantius una cum Iulio Asclepiodoto praefecto praetorio Britanniam invasit, Allectum successorem Carausii vicit et necavit atque Britanniam iterum cum imperio Romano coniunxit. Ipse Diocletianus, anno 294 contra Sarmates certavit—eo anno et 20 Novembris decennalia sua Nicomediae celebravit—et 296 contra Carpes pugnavit. Eodem anno Persae rege Narse duce Armeniam invaserunt. Romani nunc bellum Persis intulerunt: primo Galerius Caesar anno 297 apus Carrhas victus est, sed 298 Romani victores erant. Anno 297 et 298 Diocletianus contra Lucium Domitium Domitianum, qui in Aegypto purpuram sumpserat, pugnare debuit,[7] Aurelium Achilleum successorem Domitiani vicit. Proximis annis ad 301 Diocletianus in Syria versatus est. Leges novaeDiocletianus reformandam esse rem publicam, ut barbaros arcere posset, putavit. Itaque multas leges tulit:
Edicta contra ChristianosUt religionem pristinam restituerent, Diocletianus et Maximianus 24 Februarii 303 edictum contra Christianos promulgaverunt, ecclesias rescindi iusserunt et Christianis ad deis Romanis sacrificandum cogere temtpaverunt. Qui sacrificia negaverunt, etiam necati sunt. Vicennialia et abdicatioUna cum Maximiano Diocletianus 20 Novembris 303 Romae triumphavit et vicennalia egit. Die 1 Maii 305 ambo imperatores abdicaverunt. Galerius et Constantius nunc Augusti facti sunt et Maximinus Daia in oriente atque Flavius Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. Diocletianus Nicomediam reliquit et Spalati palatium maximum adiit, ubi annos ultimos agere in animo habebat. Sua sponte se recesserat e vita publica, ut successores optimi sine caede imperium adirent, sed mox plures imperatores se proclamaverunt, i.a. filii Augustorum pristinorum Maximiani et Diocletiani. Consilium imperatorum CarnuntiiMense Novembri anni 306 imperatores Galerius, Maximianus Diocletianusque Carnuntum veniunt, ut de imperio Romano regendo et dividenso decernerent. Diocletianus senior Augustus consul X electus venit, ut iurgia componeret. Quamquam rogatus, ut iterum ipse purpuram sumeret, id negaverat. Sex autem duces imperium poscebant:
Haec de iis constituta sunt:
Constantinus autem tamen Augustum se esse praedicabat, Maximinus Daia ab anno 310 titulum Augusti gerebat. MorsDie 3 Decembris 313 Diocletianus in palatio suo mortuus et sepultus, deinde consecratus est. Fontes de vita et imperio Diocletiani
Notae
Nexus interniNexus externi
Imperatores Romani
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus Capsae cognatae: Imperatores Constantinopolitani
|