Etymologia originem vocabulorum in cultura et moribus investigat. Etymologi hodierni sciscitantur,
quibus ex fontibus notionum lingua, e.g. Latina, vocabula sua hauserit quoque modo sibi asciverit;
quibus relationibus vocabula linguae, e.g. Latinae, inter se constiterint;
cuiusnam modi relationes exstiterint inter vocabula necessitudine historica cognata variarum linguarum eiusdem familiae.
Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae:
Mutuatio, qua nova vocabula asciscuntur vel in commerciis (e.g., amphora < ἀμφορᾶ, forma contracta accusativi ἀμφορέα [ἀμφορεύς]; cannabis < κάνναβις ; electrum < ἤλεκτρον) vel in contactibus culturarum (e.g., epistula < ἐπιστολή ; nauta < ναύτης ; poeta < πο(ι)ητής) vel in religione Christiana pervulgata (e.g. episcopus < ἐπίσκοπος ; monachus < μοναχός).
Derivatio et compositio vocabulorum. Derivatio praecipue affixorum ope fit: praefixo con- in genus, -eris addito adiectivum congener factum est; suffixo derivativo -tor in stirpem ama- addito nomen agentis amator factum est; infixo -n- radici verbi frag- inserto stirps frang- tempus infectum indicans facta est; interfixo -i- intervallo radicum luc- et -fer inserto vocabulum compositum lucifer factum est. Olim nova vocabula per apophoniam facta sunt: radix tegendi (teg-o) per apophoniam et tog- (cf. toga) et tēg- (cf. tēgula) generavit.
Imitatio significati (creatio onomatopoetica et phonaesthetica)
↑Haec symbola plerumque de etymologia hodierna disserit. Scriptores antiqui alia quoque vocabula proposuerunt, quibus etymologiam Latine reddere volebant, sicut derivationem (Plinius apud Servium, Aen. 9.706) et notationem (Cic., Top. 2.10); etiam veriloquium propositum est (Cic. Top. 8.35), sed haud multo successu.
Olschansky, Heike. 2004. Täuschende Wörter: Kleines Lexikon der Volksetymologien. Stutgardiae: Philipp Reclam jun.. ISBN 3-15-010549-8.
Pisani, Vittore. 1975. Die Etymologie: Geschichte – Fragen – Methode. Monac: Fink.
Quinion, Michael. 2002. Ologies and Isms: A Dictionary of Word Beginnings and Endings.
Quinion, Michael. 2004. Port Out, Starboard Home: And Other Language Myths.
Quinion, Michael. 2006. Gallimaufry: A Hodgepodge of Our Vanishing Vocabulary.
Quinion, Michael. 2006. Ballyhoo, Buckaroo, and Spuds: Ingenious Tales of Words and Their Origins.
Ross, Alan S. C. 1958. Etymology, with a Special Reference to English. Fair Lawn Novae Caesareae: Essential Books; Londinii: Deutsch.
Samuels, Michael. 1972. Linguistic Evolution: with Special Reference to English. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Schmidt, Rüdiger, ed. 1977. Etymologie: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. Wege der Forschung, 373. Darmstadiae. ISBN 3-534-06946-3.
Schweickard, Wolfgang. 1985. "'Etymologia est origo vocabulorum...': Zum Verständnis der Etymologiedefinition Isidors von Sevilla." Historiographia linguistica 12: 1–25.
Seebold, Elmar. 1981. Etymologie: Eine Einführung am Beispiel der deutschen Sprache. Monaci: Beck. ISBN 3-406-08037-5.
Svensén, Bo. 2009. “Etymology.” In A Handbook of Lexicography: The Theory and Practice of Dictionary-Making, caput 19. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press.
Trier, Jost. 1972. "Etymologie." In Historisches Wörterbuch der Philosophie, ed. Joachim Ritter, 2: 816–18. Basiliae.
Trier, Jost, et Hans Schwarz. 1981. Wege der Etymologie. Berolini: E. Schmidt.
von Wartburg, Walther. 1969. Problems and Methods in Linguistics, ed. retractata, cum Stephen Ullmann, conversa a Joyce M. H. Reid. Oxoniae: Blackwell.