Gnaeus Octavius (consul 165 a.C.n.)Gnaeus Octavius (natus anno ignoto; mortuus anno 162 a.C.n. Laodiceae in Syria) fuit vir publicus Romanus; anno 165 a.C.n. consulatum cum Tito Manlio Torquato gessit. GensOctavius fuit pater Gnaei Octavii consulis anno 128 a.C.n. et avus Gnaei Octavii qui consul anno 87 a.C.n. fuit. Initium Cursus honorumOctavius homo novus anno 172 a.C.n. aedilis curulis fuit atque anno 170 legatus in Graeciam missus est. Ab anno 169 Xvir sacris faciundis fuit. Anno 168 praetor classem in bello contra Macedoniam duxit et Persem regem in insula Samothracia captivum fecit. Triumphus anno 167 a.C.n. celebratusTriumphus navalis a Gnaeo Octavio e Macedonia et de rege Perseo die 1 Decembris 167 a.C.n. celebratus est, post triumphum L. Aemilii Paulli, sed ante triumphum L. Anicii Galli; omnes tres enim e Bello Macedonico tertio triumphaverunt. Octavii triumphus a Livio ita breviter descriptus est:
De Syriaca legatione et morteAnno 165 una cum Tito Manlio Torquato consul creatus est[2]. Anno 162, quod linguam Graecam optime loquebatur et in Graecia amicos multos habuit atque apud Graecas urbes magno in honore erat, legatus in orientem missus est, ut ea, quae in pace Apameae cum rege Antiocho III rege Seleucidarum constituta essent, impetraret. Dum hac legatione fungitur Laodiceae in Syria necatus est. Senatus ei statuam in Foro Romano exstruendam decrevit[3] nec tamen sicarium nomine Leptinem poena affici iussit, quamvis a rege Demetrio traditum[4]. Quae aedificia exstruxeritPost victoriam navalem ab Octavio Romae in Campo Martio apud Circum Flaminium Porticus Octavia aedificata est, in quo Octavius cursum honorum recensebat[5]. Quae Porticus ab Augusto restituta est[6]. Praeterea domum magnam in Monte Palatino sibi aedificavit. Nexus interniSi vis plura legere
Nexus externus
Notae
|