Gulielmus LassoRes apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Novembris 1955; Guaiaquilum Patria: Aequatoria Familia
Coniunx: Maria De Lourdes Alcivar Gulielmus Lasso, vulgo plene Guillermo Alberto Santiago Lasso Mendoza (natus Guaiaquili die 16 Novembris 1955), est praeses Aequatoriae et factionis liberals CREO sodalis. Professione argentarius Provinciae Guaiarum gubernator a die 15 Augusti 1998 usque ad diem 17 Augusti 1999 meruit. Etiam minister oeconomiae fuit a die 17 Augusti 1999 usque ad diem 24 Septembris ipsius anni, in consilio praesidis Jamil Mahuad. Ille munus Praesidis Aequatoriae annis 2013 et 2017 frustra petiit, sed bis candidatis factionis socialisticae PAIS profligatus est. Mense Aprili 2021 tandem praeses Aequatoriae (contra Andream Arauz) electus est et die 24 Maii munus iniit. VitaLasso uxorque Supernumerarii Operis Dei sunt. Quinque liberos generaverunt. Opera
Nexus externi
Praesides Aequatoriae 1979–
|