LaikaLaika (Russice: Лайка, "Latrancula"; nata c. 1954 - mortua 3 Novembris 1957) fuit canis ac astronauta Sovietica, quae prima omnium astronautarum extra moenia gravitatis in orbitam super Tellurem processit. Abhinc 10 annos, CFA prima animalia[1] iam in spatium misserant, sed haec in orbitam non pervenerunt. Laika inventa est vias in Moscua errans. Suasum est errantibus canibus uti, cum putatum sit eos etiam frigori famique iam bene duratos.[2] Laika in Sputnik 2, secunda astronave in orbito, vectata est, unde cognomen accepit in mediis Americanis Muttnik, ubi mutt sibi vult Anglice "canem impuri generis", quod Laika quidem fuit.[3][4] Laikae nomini primum fuerat Kudriavka (Russice: Кудрявка "Crispulella") sed, fortasse quia laika est quoque nomen Russicum generis canum trahariorum septentrionalium, nomen "Laika" in media undique acceptum est. Sputnik 2 non destinata est ut ad terram rediret neque Laika ut volatum superviveret.[5] Mortua est nonnullas horas post profectionem satellitis, nescitur cur, sed certe humani erroris non spatii ipsius causa. Animalia prima, quae e spatio extraterrestri incolumes reverterunt, Belka et Strelka anno 1960 fuerunt. Nihilominus, Laika suo martyrio mammalia in spatio sine gravtitate vivere posse confirmavit viamque incepit qua tandem etiam homines in spatium proficisci sunt ausi. Citationes
Nexus externi
|