Lictor (-oris, m.)[1] Romae olim erat apparitor[2] quidam sive regis, sive magistratus sive imperatoris qui insignia imperii eius, fasces, humero laevo gerebat. Lex vetabat servos lictores fieri[3]
De munere
Lictores magistratus tuebantur atque summovendo vulgo viam eis aperiebant. In ius quoque vocabant quos magistratus citari iubebat vel etiam eos virgis castigabant. In castris supplicium 'more maiorum' sumere eis licebat : poenas dantes ad palum adligabant atque eos virgis caedebant ; postremo si morte damnati erant a magistratu cervices eorum securi frangebant[4]. Intra Urbem contra lex Valeria de provocatione omnibus civibus provocationem a magistratibus ad populum dabat nec quemquam sine iudicio indefensum necare licebat[5].
Numerus lictorum cum maiestate imperii variabat :
Lictores ex Etruria Romam tempore regum invecti esse tradebantur[11]. Auctores antiqui lictorem cum ligando coniungebant[12] (confer formulas I,lictor deliga ad palum[13] et I, lictor colliga manus[14]). Si haec etymologia popularis non est, tunc putandum fuisse olim vetus verbum *ligere* a quo suffixo agentis addito lictor factus sit[15] (simili modo legere/lector, legare/legator).
Notae
↑Graece ῥαβδοῦχοι dicebantur, id est ii qui virgas tenent.