Lingua Extremadurensis
Lingua Extremadurensis (ipso sermone: estremeñu aut ehtremeñu) est vel lingua romanica vel dialectus linguae Legionicae, quam loquuntur per Extremaduram atque partem Salmanticae provinciae. Huic linguae a familia Legionica provenienti propinquitas ad linguam Cantabram Asturicamque Mirandicamque est. Hoc tempore, linguam paene exstinctam seniores tantum in Norba Caesarina Salmanticaque loquntur. Iuniores dialecto Hispanico vel castuto vel Hispanice loqui praeferunt. AbecedariumExtrematurense abecedario latino utitur. Litterae sunt: a, b, c, ch, d, e, f, g, h, i, j, l, ll, m, n, ñ, o, p, qu, r, s, t, u, v, y, z Duplices litterae adsunt: ch et ll et qu. Quaeque littera unum phonema significat, praeter c, g, r, s. Aliquibus locis v /v/ et non /b/, z /θ/ aut /d/ et non /ð/ atque s unum sonitum habet /s/, sine /z/. a = /a/, b = /b/, c = /k/ et /θ/, ch = /ʧ/, d = /d/, e = /e/, f = /f/, g = /g/ et /h/, h = /h/, i = /i/, j = /h/, l = /l/, m = /m/, n = /n/, ñ = /ɲ/, o = /o/, p = /p/, qu = /k/, r = /ɾ/ et /r/, s = /s/ et /z/, t = /t/, u = /u/, v = /b/, y = /ʑ/, z = /ð/. Nota bene:
Alia abecedariaExtrematurensis alia abecedaria habet, quia lingua instituta non est. In usu sunt duae orthographiae:
GrammaticaPhonologiaVocalesVocales longae aut breves extrematurense esse possunt.
Longae accentum habere solent, quia provenientis a diphtonguis cum paribus vocalis contractrae sunt. v. gr.: barbú “cum multa barba”, tó “omnis”, lú “lutum”, amá “amata”, viví “vivite”, sé “sedes”. ConsonantesConsonantes in lingua Extrematurense sunt:
PhoneticaSonitus vocaliciVocales in Extrematurense ut positionem in verbo habeat, ita pronuntationem. Quaeque vocalis multos sonitus habere possent. Vocalis “o” clausa brevisque in loba “lupa” [ˈloba] aut aperta brevisque in mostu “mustum” [ˈmɔhthu] aut aperta longa in mó [ˈmɔː] “modus” aut apertior longa in mós “modi” [ˈmʌːh] aut indefinita apertura, ut vocante verbo Frasco! “Francisce”, esse possunt. Sonitus consonanticiLingua Extrematurensis multos colores gluttalibus habet, cum /h/ atque /s/. Phonema /h/ habent:
Verba cum s claudente syllabam ante consonantem adspirata est (littera s): estu “hoc” [ɛhthu], mas ligeru “ocius” [ˈmɑɦ lɪˈɦɛɾu], ñascal “mandere” [ɲɑhˈkhɑl]. Nexus interniNotae
Anglo-Normannica · Auridunica · Aragonensis · Aromanica · Arpitanica · Asturiana · Burgundica · Caesariaca · Campanica · Catalana · Corsa (Gallurica, Sassarensis) · Cispadana · Dalmatica · Dacoromanica (Moldovica, Valachica) · Extremadurensis · Fala · Franco-Comitatina · Francogallica · Foroiuliensis · Gallaica · Gallonica · Guernesica · Lingua Haitiana · Hispanica (Castellana) · Insubrica · Istrica · Istro-Romanica · Italiana (Tusca litteraria) · Iudaeo-Francogallica · Iudaeo-Italiana · Latina Dolomitica · Iudaeo-Hispanica · Legionensis · Ligustica (Monoecensis) · Lotharingica · Lusitana · Megleno-Romanica · Mirandica · Moeso-Romanica · Mosarabica · Neapolitana (Aprutina, Bariana, Consentina, Daunia, Lucana, Molisina) · Normannica · Occitanica · Orobica · Pedemontica · Pictavo-Santonica · Picardica · Romancica · Romanensis · Sarda · Serquica · Shuadit · Sicula (Bruttia, Sallentina) · Tarentina · Venetica (Talica) · Vallonica |