Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Lingua Vasconica, Navarrorum aut Vasconum (Vasconice appellatur Euskara sed, pendens e dialecto, Euskera vel Uskara vel Üskara vel Eskuara dici etiam potest), est sola lingua sui gregis quae superest ex quo Linguae Indoeuropaeae in Europa occidentali dicebantur.
Cum Vasconum antecessores iam linguam similem, antequam indoeuropaei huc pervenerunt, loquebantur, illa lingua in numero antiquissimarum Europae linguarum habetur. Aliqui putant linguam Ibericam antiquam Vasconicae cognatam esse. Loquuntur Vasconice circa 600 000 incolarum Hispaniae, praecipue in Vasconia et Navarra, sed quoque in Francia. Est lingua agglutinans sicut Finnica, Hungarica, Turcica. Certe a lingua Aquitanica orta, sola putatur inter linguas mundi, nisi forsitan cum lingua Iberica antiqua cognata sit. Lingua Aquitanica iam in Hispania et Aquitania ante Romanorum adventum exstitit.
/a/ /b/ /d/ /e/ /f/ /g/ Ø vel h /i/ /x vel dj/ /k/ /l/ /m/ /n/ /ɲ/ /o/ /r, ɾ/ /s̺/ /t/ /u/ /v/ /ʃ/ /s̻/
Etiam habet hos digraphos:
dd, tt, tx, tz, ts, il, in
/ɟ/, /c/, /ʧ/, /ʦ̻/, /ʦ̺/, /ʎ/, /ɲ/
Dum littera v adest in abecedario Vasconico, solum scripta est in verbis peregrinis, quia non littera propria est. Tantummodo sonus pro [v] non est sonus Vasconicus, et similiter ad verba peregrina pertinet. In verbis peregrinis nominibusque etiam litterae c, q, w, y utuntur.
Gizon-emakume guztiak aske jaiotzen dira, duintasun eta eskubide berberak dituztela; eta ezaguera eta kontzientzia dutenez gero, elkarren artean senide legez jokatu beharra dute.[2]
Latine
Omnes homines dignitate et iure liberi et pares nascuntur, rationis et conscientiae participes sunt, quibus inter se concordiae studio est agendum.[3]
↑Lonely Planet Phrasebooks - Spanish, editio tertia, Martius 2008. Hic liber modorum dicendorum Hispanicorum, praeter linguam Hispanicam, etiam modos dicendos aliarum linguarum trium habet, enim lingua Vasconica, Catalana, et Gallaica.