Mamma
Mamma[1] est superior trunci Primatum regio ventralis, in utroque latere sita. Mamma feminea glandulam mammariam continet, quae lac ad infantes alendos excernit. Marum et feminarum mammae ex eisdem texturis embryologicis crescunt; tempore autem pubertatis hormonta feminea, praecipue oestrogena, auctum mammarum promovent, quod in maribus ob maiorem testosteroni copiam non fit. Pars similis in aliis mammalibus uber appellatur, quamquam in textis Latinis unum vocabulum pro altero usurpatur. Anatomia macroscopicaProvidentia vascularisArteria thoracica interna mammam sanguine arteriali irrigat. Mammarum systema lymphaceum Conferatur pagina principalis: Systema lymphaceum.
Incrementum mammarumIn embryonibus primordia glandularum mammariarum feminearum atque masculinarum ex ectodermate proveniunt. Circa pubertatem puellarum glandula hormontibus ad crescendum excitatur. Qui processus diagrammate Tanneriano describi potest. Graviditatis et lactationis temporibus glandula partes suas tuetur. Cum aetate forma mammae mutatur. In adulescentibus maxima pars mammarum in textu conexivo constat. Deinde, a tricesimo fere aetatis anno, mammae textu glandulari crescente mollescere solent. Cum menses steterunt, glandularis et conexivus textus mammarum minuuntur. Quibus texturis aliqua ex parte adipe compensatis mammae magnitudine firmitateque dilabuntur. Denique in senectute etiam adeps tabescit. AsymmetriaMammae mulierum usque ad 25 centesimas continuam asymmetriam aspectabilem exhibent.[2][3] Anatomia microscopicaGlandulae mammariae parietis thoracicae anterioris glandulae sudoriferae apocrinae tubuloalveolares videntur.[4] Inveniuntur sub microscopio in mammae sectione alveoli mammarii, ductus lactiferi, lobuli, lobi, velut adipocyti et cellulae myoepitheliales. In areolae glandulae areolares locatae sunt. Examina medicaMorbi mammarumInternoscimus mutationes benignas atque malignas: inter benignas numerantur mastitis, mastodynia, mastopathia, cystae mammarum, fibroadenomata, papylomata ductorum lactioferorum, hypertrophia mammarum hormonis effecta. Morbus malignus mammarum est cancer mammae. Cancer Mammae Conferatur pagina principalis: Cancer mammae.
SymbolismusNonnullis iconographiae Christianae operibus mulieres depinguntur mammas suas in manibus aut in patella ferentes, quod eas mammis exsectis mortuas esse martyres significat; exemplum huius generis mortis est Agatha Catanensis. Mammae in operibus artis
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
|