MetabolismusMetabolismus[1] (vocabulum a verbo Graeco μεταβολή 'mutatio' deductum) est congeries reactionum chemicarum, quae in organismis vivis, ut vita sustineatur, fiunt. Hae rationes organismos crescere et regigni sinunt, structuras eorum sustinere rebusque circumiectis respondere. Metabolismus in duas categorias plerumque dividitur: catabolismus materiem organicam dissolvit, exempli gratia ut energia in respiratione cellularum capiatur; anabolismus autem energia utitur, ut partes cellularum sicut proteina et acida nucleica fiant. Chemicae metabolismi reactiones in vias metabolicas digeruntur, in quibus unum chemicum gradatim per seriem enzymorum in aliud chemicum convertitur. Enzyma metabolismo magni momenti sunt, quia organismos agere reactiones optabiles sinunt, quae energiam requirunt solaeque non accidunt, copulando has reactiones ad reactiones spontaneas, quae energiam liberant. Enzyma enim sunt catalystae?, ea has reactiones velociter efficienterque procedere sinunt. Enzyma etiam sinunt regulationem? viarum metabolicarum, quae mutationibus cellularum circumiectorum signisve aliarum cellularum respondet. Metabolismus organismi decernit, quas res organismus habet nutrimenta? et quas venena. Exempli gratia aliis prokaryotis hydrogenii sulphidum est nutrimentum, sed idem gas animalibus est venenosum.[2] Celeritas metabolismi, modus metabolicus? etiam impellit, quanta alimenta organismus requirat. Conspicua metabolismi proprietas est similitudo primarum viarum metabolicarum et elementorum inter etiam diversissimas species.[3] Exempli gratia acida carboxylica, ut media in cyclo acidi citrici notissima, in omnibus organismis adsunt, adeo in speciebus tam diversis quam Escherichia coli, bacterium unicellulare, et tam immanibus quam organismi multicellulares sicut elephantes.[4] Hae conspicuae metabolismi similitudines probabiliter amplam implicant efficentiam harum viarum et ortum earum primis temporibus in evolutionaria vitae historia.[5][6] Praecipuae biochemicae Si plus cognoscere vis, vide etiam Biochemia,Biomolecula, Cellula (biologia).
Plurimae structurae, quae animalia, plantas, et microbios constituunt ex tribus primis molecularum classibus fiunt: acidis aminicis, carbohydratis, et lipidis (saepe adipibus appellatis). His moleculis vitalibus, reactiones metabolicae has moleculas per constructionem cellularum carnumque faciunt, aut eas dissolvunt, ut adhibentur ut fons energiae, in digestione et usu cibi. Multae graves biochemicae coniungi possunt, ut fiant polymeri sicut ADN et proteina. Hae macromoleculae sunt "essentiales."?
Acida aminica et proteinaProteina in acidis aminicis per catenam linearem ordinatis et a vinculis peptidicis? coniunctis consistunt. Multa proteina sunt enzyma quae chemicas in metabolismo reactiones catalyzant?. Alia proteina officia structuralia vel mechanica habent, sicut proteina quae formant cytosceletum, systema pegmatis quod formam cellularem sustinet.[7] Proteina etiam certum pondus habent in significatione cellulari, responsis immunitatis, adhaesione cellulari, transportatione activa trans membranam, et circulo cellularum.[8] Nexus interni
Notae
BibliographiaLibri faciles
Libri difficiles
Brevia in periodicis
Nexus externiScientia generalis
Glossaria et dictionariaMetabolismus humanusDatabases
Viae metabolicae
|