Novum TestamentumNovum Testamentum est altera canonis biblici Christiani pars, quae vitam, doctrinas, personamque Iesu Nazareni tractat, nec non res gestas quae in Christianitate saeculi primi fiebant. Fundamenta Novi Testamenti, prima Bibliorum Christianorum pars, Vetus Testamentum appellatur, quod plerumque in bibliis Hebraicis conditur; qui libri scriptura sacra a Christianis una putantur.[1] Novum Testamentum est collectio textuum Christianorum primum in lingua Graeca antiqua commune ab auctoribus variis temporibus variis scriptorum. Quamquam canon Testamenti Veteris inter sectas Christianas aliquantulum variat, canon Novi Testamenti paene ubique intra Christianismum ex antiquitate posteriori agnoscitur. Ergo, in paene omnibus traditionibus Christianis, Novum Testamentum in viginti septem libris hodie consistit, quae sunt:
Historia textualisSaeculis primo et altero Graece commune compositum est. Saeculo 2 primum Latine versum est (Vetus Latina), sed Latinitas huius interpretationis haud erat idonea. Anno 382, Hieronymus Vulgatam componere coepit, et bonitatem interpretationis meliorem fecit. Index librorum Novi TestamentiQuattuor Evangelia et Actus Apostolorum:
Epistulae Paulinae
Epistulae catholicae
Apocalypsis: Verba peregrina LatinaNovum Testamentum Graecum nonnulla verba peregrina Latina habet. Exempla:
Nexus interniNotae
BibliographiaTextisBiblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam, divisionibus, summariis et concordantiis ornata; denuo ediderunt complures Scripturae Sacrae professores Facultatis Theologicae Parisiensis et Seminarii Sancti Sulpitii. Romae, Tornaci, Parisiis: Desclée et Socii, Edit. Pont., 1956.
Generalia
Nexus externi
|