Publius Cornelius Lentulus SpintherRes apud Vicidata repertae:
Nativitas: 100 a.C.n.; Roma antiqua Obitus: 47 a.C.n.; Pharsalus Patria: Roma antiqua Familia
Genitores: unknown value; unknown value Coniunx: Caecilia Metella Proles: Publius Cornelius Lentulus Spinther Familia: Cornelii Lentuli Publius Cornelius Lentulus Spinther, mortuus ca. 48 a.C.n., fuit senator Romanus qui consulatum anno 57 a.C.n. cum Metello Nepote gessit. Amicus Ciceronis erat cui reditum in patriam praestitit[1]. In bello civili Pompeium secutus est De cognomine et familiaPatricia et nobilissima Corneliorum gente ortus, Publius Lentulus Spinther cognominatus est ob vultus similitudinem cum histrione tum omnibus noto : multi enim Cornelii Lentuli tum erant et inter se cognominibus distingui necesse erat. Filius eiusdem nominis ei fuit qui augur[2] erat et inter coniuratos neci Caesaris interfuit vel saltem postea simulavit[3]. De cursu honorum
Praeterea incerto post 63 a.C.n. anno, suffragante Caesare, pontifex factus est[11]. Quin etiam pontificatum maximum Caesaris in castris Pompeianis ante pugnam Pharsaliam, quod maximus natu petitorum erat, sibi vindicasse dicitur, si quidem maledicenti auctori commentariorum de Bello civili credimus[12]. In bello civiliCum Rubiconem Caesar superavit, Lentulus Spinther Asculum Picenum cum decem cohortibus tenebat. Inde Corfinium ad Lucium Domitium Ahenobarbum fugit, quocum obsessus et captus, mox a victore benigne dimissus est. Nihilominus Pompeium in Epirum consecutus Pharsaliae pugnae interfuit. Cum post cladem una cum Pompeio mari fugeret[13], a Rhodiis insula sua prohibitus est[14] nec quicquam de eo postea accepimus. Verisimile est tunc obiisse, fortasse Caesaris iussu[15], qui, ut de Lucio Afranio apud Suetonium certiores fimus, bis eisdem ignoscere non solebat[16] ( Lucius Domitius Ahenobarbus et ipse paucis diebus post Pharsaliam pugnam occisus erat). Odisse enim tum Caesarem Lentulum Spintherem ex ipsis verbis commentariorum de bello civili liquet. Notae
Fontes
|