RenRen (-is, m.) sive nephrus (Graece νεφρός[1]) est altera binarum humani vel animalis corporis partium, quae ureae aliisque excrementis in aqua solubilibus ex corpore amovendis serviunt. Renum est sanguinem expurgare: sanguine enim percolato renes urinam efferunt, quae excrementa a corpore reiecta continet. Urina tum in vesica urinaria servata denique per mictionem e corpore excernitur. Supra renes sunt glandulae adrenales sive suprarenales. Nephrologia est disciplina medicinae, cuius morbis renum mederi est. AnatomiaIn hominibus uterque ren post cavitatem abdominis in utroque columnae vertebralis latere in suprema parte spatii retroperitonealis situs est. Cortex unius centimetri crassitudine in superficie iacet et glomerula necnon tubulos proximales distalesque continet. Fluxus sanguinis huc maxime fit, circiter 90% renis toti. Medulla, in profundo, ex 8 ad 18 pyramidibus renalibus composita est basibus pyramidum in corticem directis. Apices (sive papillae) pyramidum quippe in pelvem renalem, quae in medio est et urinam colligit, directi sunt.[2] Embryologia (nephrogenesis)Procreationis renium cellulae et mesenchymales et epitheliales necesse sunt[3]. Gradus quinque temporalis descripti sunt:
PhysiologiaSanguinem renes per capillaria glomerulorum saccant, ut liquor primarius dictus in tubulos renales perveniret. Hic tum liquor primarius per duos gyros tubulorum parvorum renalium fluit. In primo ab eo aqua et variae substantiae resumuntur, deinde aliae substantiae secernuntur, ut urina formaretur. Partes viae urinae in rene sunt: glomerulum — tubulus (convolutus) proximalis — ansa nephroni — tubulus contortus (convolutus) distalis — tubulus renalis arcuatus. Glomerulum et liquor primarius: filtratio Conferatur pagina principalis: Glomerulum (ren).
Sanguis quodque glomerulum per arteriolam afferentem influit et per vasa tenuia transfluit. Ita intra glomerulum pars liquoris sanguinei plasmati sanguineo similis et liquor primarius dictus in tubulum renalem premitur. Ea prima pars tubuli renalis tubulum convolutus proximalis nominatur. Ansa nephrica Henleniense:[4] fluxus in contrariumPost tubulum convolutum proximalem diameter tubuli tenuior fit et initium ansae nephroni (nephrica) indicat. Quattuor ansae partes distinguuntur:
Morbi reniumMorbi renium ad contagionem, tumores, perturbationes functionum eorum referunt. Tumores renium
Insufficientia renalisNotae
Nexus interni
|