Sententiae magistri A.Sententiae Magistri A., quoddam florilegium ex dictis patrum catholicorum plerumque mutatis abbreviatisque compilatum, in XVI codicibus conservatum et saeculo XII confectum, communiter appellatur, quia explicit unius codicis antiqui legitur: "Liber sententiarum magistri A." Multi eruditi nomen integrum huius magistri A. invenire studuerunt. Hermannus Hueffer pluresque scholares antiqui compilatorem Algerum Leodiensem esse crediderunt, sed in hac attributione erravisse nunc ab omnibus agnoscuntur. Nicholaus Häring magistro Anselmo Laudunensi ascripsit, Heinrich Reinhardt Ailmero, cuidam monacho Cantuariensi. Convenientibus argumentis ambae attributiones carent. Hoc solum scimus: compilatorem sententiarum magistri A. saeculo XII floruisse. Sententiae in multos tractatus dividi possunt, qui de theologia aut iure canonico tractant. Tractatus magis de iure canonico tractantes saepe ex Panormia et Decreto Ivonis episcopi Carnotensis excerpti sunt. Sententiae magistri A. magni momenti sunt, quia in multa opera postera incorporatae sunt, verbi gratia in Summa de sacramentis Hugonis Sancti Victoris 2.1.4 (PL vol. 176 coll. 376A-381C), Collectione XIII librorum (Vat. lat. 1361) 1.7-8 et 11 et Decreto Gratiani. Lege etiam
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.
|