Thebae (Boeotia)Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia Locus: 38°19′15″N 23°19′4″E Numerus incolarum: 21 545, 21 929, 20 038, 22 883 Situs interretialis Nomen officiale: Θήβα Gestio
Procuratio superior: Thiva Municipality, Commune of Thiva, Viotia Geographia
Superficies: 830 chiliometrum quadratum Thebae (Graece Θῆβαι, Neograece Θήβα) sunt urbs Graeciae, a septentrionibus montis Cithaeronis, qui Boeotiam ab Attica dividit, et a meridie planitiei Boeoticae sitae. Thebae inter locos maximi momenti sive mythologiae Graecae sive rerum in Graecia antiqua gestarum pertinet. In urbe hodierna museum archaeologicum, acropolis nomine Cadmea (sc. arx) et sparsae antiquitatis reliquiae visuntur. Thebae his diebus est urbs Boeotiae maxima. DemusThebarum demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:
De aetate mythologicaArx Cadmea, quae postea in urbem Thebarum profecta est, a Cadmo condidisse traditur. Amphion Zethusque moenia amplificantes septem portas inseruerunt, ex quo Thebae "heptapylae" (επτάπυλος valet "septem portas habens") nominabantur,[2] contrariae "Thebis centum portarum" Aegypti. Etiam fabulae de Heracle, Dionysio Laioque Thebis annexae sunt. Heracles, Niobe, Oedipus et Antigone ibi nati sunt. Oedipi filii gemini Eteocles et Polynices de regno certantes se invicem necaverunt (vide: Aeschylus, Septem contra Thebas). Memoriae traditum est[3] fines Thebanorum primum ab Ogyge, rege Ectenum, aboriginum Boeotiae, possessos esse. Post Ectenes fines Boeotiae ab Hyantibus et Aonibus occupatos esse, quoad Cadmus cum exercitu Poenico finibus potitus Thebas condiderit. Reges Thebarum aetatis mythologicae hi sunt ordine expositi:
Praeter supra nominatos in mythologia Graeca etiam Amphitruo rex Thebarum invenitur. Post Xanthum Thebani monarchiam deposuerunt. De aetate historica
VariaHordeum in pago Thebano cultum Archestratus saeculo quarto a.C.n. laudavit, sed post Eresium (insulae Lesbi) ordinavit:
Notae
|