Archiepiscopus CantuariensisArchiepiscopus Cantuarienses est maximus episcopus et principalis Ecclesiae Anglicanae dux, universalis Communionis Anglicanae caput et signum, atque episcopus dioecesanus Dioecesis Cantuariensis. Archiepiscopus hoc tempore est Iustinus Welby, qui in Ecclesia Cathedrali Cantuariensi die 21 Martii 2013 consecratus est, centesimus quintus in stirpe quae plus quam 1400 annorum extenditur, ex Augustino Cantuariensi oriente, apostolo ad Anglos appellato, Roma anno 597 misso. Welby Archiepiscopo Rowan Williams successit.[2] A tempore Augustini Cantuariensis saeculo sexto usque ad saeculum sextum decimum, archiepiscopi Cantuarienses in communione plena cum Sede Romana erant, et pallium accipere solebant. Anglicana autem ecclesia per Reformationem Anglicam auctoritatem Papae et Ecclesiae Catholicae Romanae reiecit. Medio Aevo, rationes nominationis Archiepiscopi Cantuariensis aliorumque episcoporum magnopere variabant. Electio aliquando fiebat a canonibus Cantuariensibus, papa Romano, vel rege Anglico. Ex Reformatione Anglica, Ecclesia Anglicana aperte est ecclesia civitatis, et electio a Corona legitime fit, hodie a regina, primo ministro suadente, qui vicissim brevem binorum nominum enumerationem ex Consilio Nominationum Regali accipit. Partes et status hodierniArchiepiscopus Cantuariensis quattuor partes magni momenti hoc tempore agit:[3]
Partes oecumenicas et interfideles in ultimis duobus ex his muneribus magni momenti agit, pro Anglicanis in Anglia et orbe terrarum dicens. Principale archiepiscopi domicilium est Palatium Lambethense in Lambeth Burgo Londiniensi situm. Archiepiscopo etiam sunt sedes in Palatio Vetere Cantuariae, iuxta Cathedralem Cantuariensem, ubi Cathedra Sancti Augustini patet. Archiepiscopus Cantuariensis, possessor unius ex quinque sedibus maximis (quarum aliae sunt Eboracum, Londinium, Dunelmum, Wintonia), ex officio est unus ex Dominis Spiritualibus Domus Parium Parlamenti. Unus est ex maximis hominibus in Anglia et quidem maximus homo non regalis in ordine locorum Britanniarum Regni. Postquam Henricus VIII ex ecclesia Romana discessit, Archiepiscopi Cantuarienses a monarcha Anglica (ex Britannico Actu Unionis anno 1707) selecti sunt. Hodie, electio nomine regio a primo ministro fit ex breve duorum episcoporum numero a Consilium Nominationum Regale (Anglice Crown Nominations Commission) electo, consilio ad hoc creato. Ex saeculo vicensimo, electio archiepiscoporum Cantuariensium inter Anglo-Catholicos moderatos et Evangelicales usu recepto alternat.[4] Iustinus Welby, archiepiscopus hodiernus, centesimus quintus Archiepiscopus Cantuariensis, in Ecclesia Cathedrali Cantuariensi die 4 Februarii 2013 consecratus est. Suum nomen archiepiscopale + Justin Cantuar subscribit. Rowan Williams decessor, centesimus quartus Archiepiscopus Cantuariensis, in cathedrale die 27 Februarii 2003 consecratus est. Williams sub suam electionem fuerat Episcopus Monemutensis et Archiepiscopus Cambrensis. Die 18 Martii 2012, Williams nuntiavit se archiepiscopatu abdicaret anno 2012 exeunte, ut magister Collegii Magdalenae Cantabrigiae fieret.[5] Personae aliae actaePraeter suum officium, archiepiscopis alios locos tenet; exempli gratia, ipse est Praeses Coniunctus Consilii Christianorum et Iudaeorum in Britanniarum Regno. Inter alios locos sunt:[6]
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Archiepiscopi Cantuarienses
|