Hodierna classificatio biologica ex opere Caroli Linnaei deducitur, qui species secundum communes proprietates physicas digessit. Suae dispositiones postea retractatae sunt ut eae cum Darwinianadescensus communis regulis melius congruant. Phylogenetica molecularis, quae pro rebus investigandis sequentiisADN sive geni utitur, multas emendationes recentiores egit, et haud dubie agendo continuabit. Classificatio biologica ad scientiam systematicae biologicae pertinet.
Gravissimus gradus est species, proximus genus, et deinde familia. Aliquando, sed raro, terminus "categoriae taxinomicae" contra gradum adhibetur.
Regna et regiones
Regiones sunt grex novior. Systema trium regionum excogitatum est anno 1990,[1] sed celeriter non late acceptum est. Plurimi biologi systema regnorum quinque, multi autem systema trium adhibent. Prima proprietas rationis trium dominiorum est separatio Archaeorum et Bacteriorum, olim in singulum regnum, Bacteria, digestorum, regnum aliquando Moneris appellatum. Ergo, tria vitae dominia habetur: Archaea, Bacteria, Eukaryota (quae eukaryotes comprehendunt, quibus sunt nuclei).[2] Perpauci scientistae Archaea ut regnum sextum addunt, sed rationem dominiorum reiciunt.
↑Woese, Kandler, et Wheelis 1990, p. 4578: "The name we propose for this new and highest taxon is 'domain' (whose Latin counterpart we take to be regio)."
↑Joel Cracraft et Michael J. Donaghue, editores, Assembling the Tree of Life (Oxoniae: Oxford University Press, 2004), praecipue pp. 45, 78, 555.
Bibliographia
De historia
Larson, J. L. 1971. Reason and Experience: The Representation of Natural Order in the Work of Carl von Linne. Berkeley Californiae: University of California Press.
Stafleau, F. A. 1971. Linnaeus and the Linnaeans: The Spreading of Their Ideas in Systematic Botany, 1753–1789. Utrecht: Oosthoek.
De principiis
Atran, S. 1990. Cognitive Foundations of Natural History: Towards an Anthropology of Science. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-37293-3, 0521372933.
Schuh, R. T., et A. V. Z. Brower. 2009. Biological Systematics: Principles and Applications. Ed. 2a. Cornell University Press. ISBN 9780801447990.