DallasiumRes apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae Locus: 32°46′45″N 96°48′32″W Numerus incolarum: 1 304 379 Situs interretialis Gestio Geographia
Superficies: 996.577625 chiliometrum quadratum Coniunctiones urbium Tabula aut despectus Dallasium,[1] vulgo Dallas est urbs civitatis Texiae in Civitatibus Foederatis et pars complexus metropolitani Dallasii et Arcis Vorthensis. Incolis 1 197 816 anno 2010 relatis, Dallasium inter urbes Civitatum Foederatum omnium locus nonus tenet quo ad numerum hominum pertinet et intra Texiam locum tertium: Hustonia enim et urbs Sancti Antonii maiores sunt. Industria Petrolei et transportationis, technologia computatrorum, negotia mercatoria, ibi florent. Dallasii constituitur sedes societatis telecommunicationum AT&T. HistoriaPopulus Caddo olim eas terras tenebat, quas saeculo XVI in viceregnum Novae Hispaniae Hispanicum atque ab anno 1821 in provincia Coahuila et Texia civitatis Mexicanae denuo liberae. Mox autem anno 1836 Texia ipsa civitas libera proclamata est. Sub quo regimine Dallasium ab Ioanne Neely Bryan anno 1841 conditum est eo loco ubi via vetus, quam Preston Trail Anglice appellabatur, indigenis necnon migrantibus Europaeis cognita, flumen Trinitatis pervadebat. Ratio autem, qua nomine Dallas nuncupaverit, nascitur. Texia in Civitatibus Foederatis anno 1845 incorporata, Dallasium iuxta nexum viarum frequentatarum quae ad meridiem et occidentem tendebant, atque ab anno 1873 prope intersectionem ferriviarum Houston and Texas Central Railroad et Texas and Pacific Railway positum citius crescebat. Iam anno 1871 ad dignitatem urbis elevatum est. Fuit iam saeculo XIX exeunte emporium tam Texiae quam civitatum circumiacentium praecipuum, xylina, medicamenta, potiones fortes, libros, ornamenta venditans. In hac urbe anno 1907 societas tabernaria Neiman Marcus condita est. Anno 1930 iuxta Kilgore, a Dallasio fere 100 chm. distantem, petroleum repertum est, e qua inventione nova industria Dallasii mox crevit. Die 22 Novembris 1963 Dallasii Ioannes F. Kennedy praeses Civitatum Foederatarum ictu pyrobolico necatus est. Anno 1989, asteroides 8084 Dallas in hororem hae urbis nominatus est. Incolae notabiles
NotaeBibliographia
Nexus externi
Americae Septentrionalis urbes milies milium incolarum
Angelopolis in California • Angelopolis in Mexico • Antoniopolis • Calgaria • Civitas Iuarezensis • Dallasium • Didacopolis • Dominicopolis • Ecatepec de Morelos • Guadalaxara • Havana • Hustonia • Leon • Managua • Mexicopolis • Mons Regius • Monterrey • Nezahualcóyotl • Novum Eboracum • Philadelphia • Phoenix • Portus Principis • Sicagum • Tigiuana • Torontum • Urbs Guatimalensis • Zapopan Urbes Civitatum Foederatarum maximae
Alba Quercus · Angelopolis · Antoniopolis · Arlintonia · Arx Vorthensis · Atlanta · Austinopolis · Baltimora · Bostonia · Campi · Carolinum · Cleveland · Columbopolis · Dallasium · Denverium · Detroitum · Didacopolis · El Paso · Fontes Coloratenses · Franciscopolis · Fresno · Honolulu · Hustonia · Indianapolis · Iosephopolis · Jacksonville · Kansanopolis · Litus Virginiae · Long Beach · Ludovicopolis · Memphis · Mesa · Miamia · Milvauchia · Minneapolis · Nasburgum · Nova Aurelia · Novum Eboracum · Oklahomapolis · Omaha · Philadelphia · Phoenix · Portlandia · Quercupolis · Sacramentum · Seattlum · Sicagum · Tucson · Tulsa · Vasingtonia · Wichita Opus geopoliticum • Index urbium maximarum Civitatum Foederatarum • Maximae urbes orbis terrarum • Porta Civitatum Foederatarum Capsae cognatae: Urbes maximae Americae Septentrionalis
|