DidacopolisRes apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae Locus: 32°42′54″N 117°9′45″W Numerus incolarum: 1 386 932 Zona horaria: UTC-7, UTC-8, UTC-7, America/Los_Angeles Situs interretialis Gestio Geographia
Superficies: 964.497168 chiliometrum quadratum Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Vladivostokium, Complutum, Campinas, Edimburgum, Dionysopolis, Jeonju, León de Los Aldama, City of Perth, Quanzhou, 臺中市, Tema, Tijuana, Varsovia, Yantai, Yokohama, Civitas Iuarezensis, Cavite, Cavite, Urbs Panamensis Tabula aut despectus Didacopolis[1] sive urbs Sancti Didaci,[2] vulgo San Diego, anno 1769 condita, est urbs in California meridiana et caput comitatus Didacopolitani. In censu anni 2006 numerus incolarum 1 256 951 relatus est. Ergo Didacopolis est urbs secunda Californiae (Angelopoli locum primum tenente) et septima Civitatum Foederatarum Americae quo ad numerum incolarum pertinet. Urbi caelum moderatum et litus amoenum sunt. HistoriaHunc pagum olim populus Kumeyaay tenebat. Anno 1602 nauta et geographus Sebastianus Vizcaíno ad hoc litus descendens nomen dedit ad honorem S. Didaci Complutensis cui navis sua San Diego dedicata est. Eodem fere loco, ubi urbs crescebit, die 12 Novembris 1602 sacra Christiana celebrata sunt quo die Didacus Complutensis anno 1463 mortuus est. Ibi eo tempore nihil aedificatum est. Nomine autem non oblito, ibi mense Maio 1769 Caspar de Portolà praesidium Sancti Didaci munivit atque mense Iulio fratres Franciscani, duce Iunipero Serra, missionem Sancti Didaci Complutensis constituerunt. Ecclesia huius missionis etiam hodie visitatur. Regio omnis viceregno Novae Hispaniae usque in annum 1821, deinde Mexico libero, sed ab anno 1848 Civitatibus Foederatis attributa est. Inter quas civitate California anno 1850 recepta, oppidum S. Didaci ad dignitatem urbis et capitis comitatus Didacopolitani eodem anno elevatum est. Urbe veteri (Old San Diego) sub colle praesidii iam diu constituta, saeculo XIX exeunte urbs nova (hodie Downtown) ad oram maritimam crescebat. Ibi hodie vicus Italicorum notissimus Little Italy ("Parva Italia") floret. Castra navalia et militaria ad paeninsulam Point Loma iam ab anno 1852 poni inceperunt. CulturaMuseum Hominis Didacopolitanum e rebus anno 1915 ad expositionem Panamensem Californiensem collectis constituitur, quae expositio Canalem Panamensem nuper constructam celebrabat. Tempore nostro missa quotannis San Diego Comic-Con International frequentatur. Incolae notabiles
Notae
Nexus interniNexus externi
Americae Septentrionalis urbes milies milium incolarum
Angelopolis in California • Angelopolis in Mexico • Antoniopolis • Calgaria • Civitas Iuarezensis • Dallasium • Didacopolis • Dominicopolis • Ecatepec de Morelos • Guadalaxara • Havana • Hustonia • Leon • Managua • Mexicopolis • Mons Regius • Monterrey • Nezahualcóyotl • Novum Eboracum • Philadelphia • Phoenix • Portus Principis • Sicagum • Tigiuana • Torontum • Urbs Guatimalensis • Zapopan Urbes Civitatum Foederatarum maximae
Alba Quercus · Angelopolis · Antoniopolis · Arlintonia · Arx Vorthensis · Atlanta · Austinopolis · Baltimora · Bostonia · Campi · Carolinum · Cleveland · Columbopolis · Dallasium · Denverium · Detroitum · Didacopolis · El Paso · Fontes Coloratenses · Franciscopolis · Fresno · Honolulu · Hustonia · Indianapolis · Iosephopolis · Jacksonville · Kansanopolis · Litus Virginiae · Long Beach · Ludovicopolis · Memphis · Mesa · Miamia · Milvauchia · Minneapolis · Nasburgum · Nova Aurelia · Novum Eboracum · Oklahomapolis · Omaha · Philadelphia · Phoenix · Portlandia · Quercupolis · Sacramentum · Seattlum · Sicagum · Tucson · Tulsa · Vasingtonia · Wichita Opus geopoliticum • Index urbium maximarum Civitatum Foederatarum • Maximae urbes orbis terrarum • Porta Civitatum Foederatarum Capsae cognatae: Urbes maximae Americae Septentrionalis
|