Lucius Calpurnius Piso Caesoninus (consul 58 a.C.n.)In republica Romana, Lucius Calpurnius Piso Caesoninus (natus inter 105 et100 a.C.n., mortuus 43 a.C.n. vel paulo post) fuit socer Caesaris et unus e consulibus anni 58 a.C.n., hic est Piso in quem vehementer invectus Cicero orationem In Pisonem habuit ac edidit. Nihilominus, bello civili noluit quicquam contra Pompeium agere. De familiaGens Calpurnia plebeia erat, fortasse Tusca origine. In qua gente Calpurnii Pisones praecipua ac nobilissima familia erat (multos enim consules Reipublicae Romanae dedit)[1]. Hic Piso erat :
Porro filiam Calpurniam anno 59 a.C.n. Caesari collocavit[4], cuius uxor per quindecim annos usque ad mortem dictatoris remansit. Filium quoque habuit Lucium Calpurnium Pisonem Pontificem, qui anno 15 a.C.n. consul fuit. De cursu honorum
Sine repulsa Lucius Piso, maiorum nobilitate subnixus, cursum honorum percurrit. Anno 59 a.C.n. filiam Calpurniam Gaio Caesari collocavit, qua adfinitate triumvirum partibus sese adiunxit. Facile tum, socero consule, consul ad annum 58 a.C.n. cum Aulo Gabinio factus est. Consulatu suo Piso tribunum Publium Clodium, qui Caesaris voluntatibus obsequebatur, multas leges triumviris[5] quidem placentes sed maiori parti senatorum displicentes ferre volens passus est : de collegiis restituendis, de lege Aelia Fufia abroganda, de censoria potestate minuenda, praesertim vero de exsilio Ciceronis. Tum Cicero Pisonem consulem auxilium frustra rogavit[6] : quod factum eo indignius tulit, quod et ipse adfinitate cum gente Calpurnia coniuncus erat. Nam filiam Tulliam adulescenti Gaio Pisoni [7]collocarat, qui primus eius gener fuit. Clodius Pisoni gratiam reddidit et a populo impetravit, ut provincia Macedonia ei post consulatum decerneretur. Ut multi alii, proconsul Piso provinciales expilasse videtur[8]. Certe, postquam Pompeio Miloneque auctoribus exsilio revocatus est, Cicero eum multorum flagitiorum accusavit in oratione De Provinciis consularibus anno 56 a.C.n. habita, ac sic obtinuit a senatu ut citius quam speraverat Piso Romam redire cogeretur. Vehementer iratus Piso Ciceronem in senatu conviciis oneravit et Cicero oratione In Pisonem inscripta ei respondit. Nec in ea oratione ullum maledictum, quod adversus inimicum dici posset, praetermisit (55 a.C.n.). Ultra ei nocere tamen non potuit, quia Piso adfinitate Caesaris et amicitia Pompei tutus erat. Itaque post nonnullos annos, Pompeio suffragante, censor etiam factus est cum Appio Claudio, quae potestas in republica Romana maximam auctoritatem conferebat (50 a.C.n.). Quorum censura insignis fuit severitate erga Sallustium historicum, quem e senatu amoverunt turpium morum causa. Tum bellum civile inter Pompeium et Caesarem irrupit (49 a.C.n., mense Ianuario) : neutrius partes amplecti sed conciliator esse pacis maluit Piso. In quo consilio perstitit etiam Caesare mortuo, cum Marcus Antonius et senatus dissiderent. Itaque Cicero in Philippicis suis modo fortitudinem eius laudat, modo animum ad condiciones pacis proniorem vituperat. Duo post saecula historicus Graecus Appianus orationem finxit quo Piso Ciceroni in senatu responderet[9]. Post annum 43 a.C.n. nihil de Lucio Pisone accepimus. De homineEx Ciceronis orationibus scimus, ut multos alios propinquos Caesaris, ita et Pisonem Epicuri sectam amplexum esse. Nam cum Philodemo[10] Gadarensi, nobili philosopho Epicureo necnon poeta, familiariter vivebat. Nec ideo Ciceroni credendum est nobis persuadenti Pisonem libidinibus omni genere deditum ! Ipse tamen Cicero fatetur faciem Pisonis aliquid censoriae severitatis et austeritatis praebuisse : itaque homines supercilio Pisonis deceptos esse adfirmat. Verisimilius est quod dicit Pisoni facultatem oratoriam omnino defuisse et colorem vultus eius ita nigrum fuisse, ut Syrus homo putaretur. Praeterea arti militari non multum studuisse videtur : nisi enim in Macedonia, cum proconsul esset, exercitum duxisse non traditur. Notae
Fontes
Plura legere si cupis
Nexus externi
|