Venceslaus I (dux Bohemiae)
Sanctus Venceslaus vel Wenceslaus[1] (natus circa 907 in Bohemia et obiit die 28 Septembris anni 929[2] aut 935[3] Vetero-Boleslaviae) fuit dux Bohemiae. Est et semper erat patronus Bohemorum eorumque civitatis, qui populum suum familiam sancti Venceslai nominant.[4] VitaVenceslaus erat filius ducis Vratislai et Drahomirae uxoris eius. Avia eius sancta Ludmilla erat, quae iussu nurus eius Drahomirae necata est. Venceslaus fundavit novam ecclesiam in arce Pragensi sancto Vito consecratam. Venceslaus habebat fratrum minorem Boleslaum. Hic interfecit eum die 28 Septembris anni 935 in castro suo, ut ipse dux Bohemiae fieret. Sed huius caedis causae e fontibus dubiis atque incertis non plane eruuntur. VeneratioVenceslaum mox ut martyrem et primum omnium Slavorum sanctum venerabantur. Corpus eius a fratre duce Boleslao Pragam in ecclesiam sancti Viti translatum est. Imperator Carolus IV supra sepulcrum eius novam cappellam sancti Venceslai aedificavit. Etiam ecclesia cathedralis Cracoviensis Deo sub titulo sancti Wenceslai dicata est, cui titulo postea et sanctus Stanislaus adiunctus est.[5] A temporibus imperatoris Caroli IV corona regni Bohemiae, dicta corona sancti Venceslai, instar? putabatur sui ac proprii status Bohemiae sive in Sacro Romano Imperio sive posthac in Imperio Austriaco et Imperio Austro-Hungarico. Unum forum magnum Pragae in honorem sancti Venceslai appellatum est Forum sancti Venceslai. Dies eius festus 28 Septembris[6] est, translationis die 4 Martii celebratur.[7]. Notae
Nexus externi
Reges et duces Bohemiae
Information related to Venceslaus I (dux Bohemiae) |