Gens humanaVide etiam paginam discretivam: Homo (discretiva).
Classis : Mammalia Ordo : Primates Familia : Hominidae Subfamilia : Homininae Tribus : Hominini Genus : Homo Species : H. sapiens Homo sapiens Linnaeus, 1758 Subdivisiones: Subspecies Synonyma
* aethiopicus Bory de St. Vincent, 1825
Gens humana est usitatum speciei nostrae nomen; naturale autem nomen est Homo sapiens. Homo sapiens[1][2] est sola generis Hominis species viva, familiae Hominidarum et ordinis Primatum. Homines hodiernas corporis conformationes habentes Africa abhinc annorum circa 200 000 orti sunt, et perfectam morum hodiernitatem abhinc circa annorum 50 000 adsecuti sunt.[3] Quia hominibus est cerebrum humanum maxime evolutum, eo est ei sensus subiectivus abstractionis quo homines ratiocinari, lingua loqui, in mentem introspicere, quaestiones censere, et solutiones invenire possunt. Haec mentis facultas, cum erecto corporis habitu et manibus liberis res tractantibus, hominibus sinit instrumentis omnium generum uti ad tractandum plus quam quaequam orbis terrarum speciem vivam. Etenim adhibet cognitionis gradum altiorem, sicut agnitionem sui ("ratiocinor ergo exsisto"), memoriam, rationem, ratiocinationem, et sapientiam praebens.[4][5][6] Item habent notiones attributionum definientes rerum quae "personam" conformant.[7][8] Hominibus est unica peritia ad versanda systemata communicationis ut de se dicant, excogitationes inter se permutent, et res communiter ordinent. Ei multiplices structuras sociales fingunt, quae in multis gregibus una agentes et contendentes coexsistunt, inter quas familiae, pleraque cognationis retia, et civitates, a moribus et legibus temperatae. Interactiones sociales inter homines variissimas statuerunt aestimationes, normas sociales, et ritus, qui una sunt fundamenta societatis humanae. Quia in omni continente, etiam Antarcticam, habitant, homines sunt species cosmopolita. Aestimavit Divisio Civium Numeri Consociationis Nationum anno 2011 civium numerum esse circa 7 billiones,[9] et aestimavit Ministerium Census Civitatum Foederatarum eum esse circa 6.97 billiones.[10] Insigniter desiderant homines eorum circumiectum intellegere et adfigere, res per scientiam, philosophiam, mythologiam, et religionem et alias superstitiones explicare et tractare petentes. Hoc naturale noscendi studium evolutionem instrumentorum promotorum et sollertiarum excitavit, quae per culturam traduntur; homines quidem sunt sola species quae ignem sibi facit, cibum sibi coquunt, induunt sibi vestem, atque multas alias technologias et artes excogitant et adhibent, praecipue litteras, musicam, saltationem, et alias artes quae ex aestimatione pulchritudinis dependent. Investigatio hominum est scientifica anthropologiae doctrina. BiologiaSexusNaturali homo sexus duos habet; mas feminaque. Differentiae naturales communes inter eos sunt. Mas longior et fortior quam femina est atque vocem obscuriorem habet. Femina parem pectoris magni habet qui in muliere mamma appellatur. Quando mulier infantem nata est, lac in mamma creatur. Mas plus pilum corporis quam femina habet. De organo coitus et reproductioni, mas penem, femina vaginam, habet. Aliquando mutationes naturales sexus in evolutione fetus fieri possunt. Tales homines intersexuales et transsexuales appellantur. Populus quoque est qui eius sexus mutare vult. Saepissime a viro ad mulierem est. Praeter sexus naturales, nonnullus populus talis generis etiam est. Multi tales homines etiam actrices pornographicae sunt. In pornographia, nominibus Anglicis tribus noti sunt; transexual, shemale ("eamas") et ladyboy ("dominapuer"). Thailandiae saepissime ladyboy appellantur. In Thailandia quoque multus populus tali generi humani est. Nonnulli homines transsexuales etiam ut alteri sexus esse se ipsi vident. VitaHomines sunt species hodierna inter animalia multicellularia, longaeviorum. Sciuntur igitur homines plus quam centum viginti annos aetate maiores. Talis longaevitas est res genotypica, cui phaenotypus (modus hominum vivendi) favet. Evolutio Si plus cognoscere vis, vide etiam Evolutio Hominis.
Homo sapiens evolutione ex specie Hominis erecti in Africa evolutus est. Ante circiter centum milia annorum Homo sapiens ex Africa migrare coepit. Omnes homines eiusdem speciei sunt. Varietates conspicuae non sunt scientificae. Analyses geneticae monstrant diversitatem genorum in hominibus Africanis maximam esse, sed minimam in Europaeis Asiaticis Americanisque. Diversificatio hominum extra Africam viventium circiter ante quinquaginta ad decem milia annorum accidit. Varia genera hominisSi phylum inter hominem est, disputabiliter est. Illi qui in phylo hominis credunt sunt et illi qui non credunt. At re vera variationes generis hominis sunt, sicut homo Europaeus, Asiaticus, Africanus, Orientis Medii, Indiani, Indi Americani Septentrionales, Indi Americani Australes, et cetera, et in his subvariationes sunt.
OssaCorpus hominis circa 270 ossa partu habet, sed tempore rei adultae aliqua ossa cofuderunt et tum sceletus in 206 ossibus consistit. Hodie numerus incolarum generis humani Telluris circa 7 billiones est, numerus qui permagnopere planetae esse considetur. Plerumque homines in urbibus et oppidis cultu habitant, plerumque in nationes divisis. Minor numerus hominum etiam primitive in tribubus habitat, qui in plerumque continentes est. Quaeque natio a politicis propriis gubernatur, quo democratia est usitata et opinabilis. Omnes nationes in gubernatione communi quoque cooperantur, sicut Parlamentum Europaeum, parlamentum Unionis Europaea. Robota hominum similiaHomo studium robotis humanis habere videt, qui in societate operari et habitare opinabile est. Sola quaestio est res defectae in technologia, primum facultas itui, primum, et personalitas progressiva ut hominis. Robota primitiva, aut progressiva in sensu hodierno, quae homo non similant pars societatis oblectamento et auxilio iam sunt, sicut Asimo et Nao. Androides viro et gynaecoides mulieri appellantur ea robota quae homines vident, i.e. aspectum et habitum. In praesens sedere, primum, et stare modo possunt velut loqui et canere. Iaponia civitas ducens in ambo robotica et ipso androide est. Persona praeclara in robotica est Hiroshi Ishiguro, machinator roboticalis et director Laboratorii Roboticalis Intelligentis, qui proprius androides, copia? a se, etiam habet. Cyborg est mixtio hominis et partium machinalium, quod aliquando in cultura populari apparet, sicut in multiserie Star Trek ubi videmus Borg, malus esse proscriptum, et Terminator in multiserie eiusdem nominis, hominem eradicare proscriptum. Notae
Bibliographia
Nexus externi
|